monumenta.ch > Plinius > sectio 146

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 146
{LXXXIV} secundas mulierum partusque emortuos pellit, item dolores corporis. vesicas inanit, epiphoris inlinitur. nec magis alia herba convenit medicamento, quod alexipharmacon vocant. stomacho tamen inutile esse caputque eo inpleri et abortum fieri puto.